Pagine

8 dicembre 2018

Naturalis historia, Libro XV, 77- 81 – Plinio il Vecchio

                                                           dipinto di Gianluca Corona
Naturalis historia, Libro XV, 77- 81 – Plinio il Vecchio

Colitur ficus arbor in foro ipso ac comitio Romae nata, sacro fulguribus ibi conditis magisque ob memoriam eius quae, nutrix Romuli ac Remi, conditores imperii in Lupercali prima protexit, ruminalis appellata, quoniam sub ea inventa est lupa infantibus praebens rumim, (ita vocabant mammam), miraculo ex aere iuxta dicato, tamquam in comitium sponte transisset Atto Navio augurante. nec sine praesagio aliquo arescit rursusque cura sacerdotum seritur. fuit et ante Saturni aedem, urbis anno sexcentesimo sublata sacro a Vestalibus facto, cum Silvani simulacrum subverteret. [78]eadem fortuito satu vivit in medio foro, qua sidentia imperii fundamenta ostento fatali Curtius maximis bonis, hoc est virtute ac pietate ac morte praeclara, expleverat. aeque fortuita eodem loco est vitis atque olea, umbrae gratia sedulitate plebeia satae, ara inde sublata gladiatorio munere Divi Iuli, quod novissime pugnavit in foro. Admirabilis est pomi huiusce festinatio, unius in cunctis ad maturitatem properantis arte naturae. caprificus vocatur e silvestri genere ficus numquam maturescens, sed quod ipsa non habet alii tribuens, quoniam est naturalis causarum transitus fitque ut e putrescentibus gignatur aliquid. Ergo culices parit; hi fraudati alimento in matre, putri eius tabe, ad cognata evolant morsuque ficorum crebro, hoc est avidiore pastu, aperientes ora earum, ita penetrantes intus solem primo secum inducunt genialesque auras inmittunt foribus adapertis. mox lacteum umorem, hoc est infantiam pomi, absumunt quod fit et sponte, ideoque ficetis caprificus permittitur ad rationem venti, ut flatus evolantes in ficos ferat. Inde repertum ut inlatae quoque aliunde et inter se colligatae inicerentur fico, quod in macro solo et aquilonio non desiderant, quoniam sponte arescunt loci situ rimisque eadem quae culicum opere causa perficit, nec ubi multus pulvis, quod evenit maxime frequenti via adposita. namque et pulveri vis siccandi sucumque lactis absorbendi. quae ratio pulvere et caprificatione hoc quoque praestat ne decidant, absumpto umore tenero et cum quadam fragilitate ponderoso.

Nessun commento:

Posta un commento